Oeconomia fascismi

Oeconomia fascismi ad consilia oeconomica a rectionibus fascisticis adhibita refert.

Inter rerum gestarum scriptores aliosque scholasticos ambigitur, utrum fascismo speciale consiliorum oeconomicorum genus re vera sit. David Lewis Baker systema oeconomicum in fascismo exsistere arguit, quod ab illis aliarum ideologiarum discrepet, et quod esse scire possimus propterea quod nationum fascisticarum oeconomiae qualitates communicent.[1] Payne, Paxton, Sternhell et al. tamen hoc arguerunt, nationes fascisticas non nulla similia enim communicare, constitutionem (seu organizationem) oeconomicam autem propriam, quae fascistica dici possit, non esse.[2] Feldman et Mason fascismum decertant absentia ideologiae oeconomicae cohaerentis aut cogitationis oeconomicae intentae distingui; ducum fascisticorum consilia cogitatu oeconomico logico explicari nequire.[3]

  1. Baker
  2. Payne; Paxton, Sternhell, et al.
  3. Daniel Woodley, Fascism and Political Theory, Routlede, 2010, ISBN 978-0-415-47354-5, p.161

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search